ALTARI offerendi ritus (in)

ALTARI offerendi ritus (in)
in ALTARI offerendi ritus
apud Marculfum l. 1. Form. 1. de donationibus, quae siebant Ecclesiae, carum instrumentis super Altaria positis, quo sollemniores essent ac ita ipsi Deo cas factas esse constaret: memoratur in L. Alemannorum c. 1. §. 1. ubi de donationibus factis Ecclesiae: Et qui hoc facere voluerit, per chartam de rebus suis ad Ecclesiam, ubi dare voluerit, firmitatem faciat et testes sex vel septem adbibeat, et nomina eorum ipsa charta contineat, et coram Sacerdote, qui ad eandem Ecclesiam de servit, super Altare ponat, et proprietates de pisis rebus ad ipsam Ecclesiam in perpetuum permaneant. Adde L. Baiwar. c. 1. §. 1 Cuiusmodi traditionis et oblationis formula exstat in Capitul. Caroli Magni l. 6. c. 285. Vide praefatum Carolum du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”